Rozmiar: 15909 bajtów

- 147 -

1346. Dez. 20. Breslau.

Herzog Wenzel verschreibt der Stadt Liegnitz für dargeliehene 900 Mark die Ausbeute der Bergwerke Niclasdorf , Wandros) und Strachwitz).

Nos Wenczeslaus dei gracia dux Slesie et dominus Legniczensis ad vniuersorum, quibus presentes exhibite fuerint, noticiam volumus deuenire, quod, quia dilecti nostri consules Legniczenses vtpote fideles consilio et auxilio nobis desistere nolentes a dampnis irrecuperabilibus et a captiuitate nos eripientes pro noningentis marcis Peczconi Brunonis et eiusdem amicis pro nobis soluendis se hilariter et spontanee obligauerunt. Nos proinde volentes seruiciosis ipsorum beneficijs, beneficijs nostris graciosis benigniter obuiare, vrbaram nostram in Niclasdorf, in Wandros, in Strachwicz, vel vbicunque in districtu Legniczensi montana cuiuscunque metalli fodi et coli contigerit, cum omnibus vsibus et fructibus, videlicet decima cambio, quod wlgariter dicitur losunge et aliis quibuscunque ad dictam vrbaram pertinentibus pro dictis noningentis marcis ipsis nomine veri pignoris obligamus, ipsos in corporalem possessionem dicte vrbare intronisantes et statuentes, sic, quod in festo beati Martini episcopi nunc proximo ipsi se de predicta vrbara introniitterent, CCC marcas cum dampnis, si que accreuerint, recuperantes, percipientes et tollentes, demum vero sancti Michaelis proxime sequenti de eadem vrbara nostra ipsis obligata et assignata soluent dictis creditoribus suis pro nobis CCC marcas et deinceps in proximo festo sancti Michaelis de vrbara, ut iam dictum est, soluent iterum pro nobis CCC marcas et eciam de quolibet termino dampna, si que accreuerint, de predicta vrbara, ut dictum est, recuperare et tollere debent, residuum vero de quolibet termino nobis presentantes. Quam obligacionem ratam et gratam habere volentes promittimus bona nostra fide et absque omni dolo dictos nostros ciues Legniczenses circa dictam vrbaram dimittere nec per nos seu nostros officiales aliquo modo hec promissa infringere, sed pocius ipsos protegere et in dicta vrbara fideliter conseruare. Insuper promittimus, quod si dictam alicui vel aliquibus vendere decreuerimus, hij ementes se nullatenus de dicta vrbara intromittere presumant, nisi prefati nostri ciues Legniczenses de dictis noningentis marcis et dampnis quibuscunque accretis se totaliter exsoluerint et dicant, se esse liberos et solutos. Addicimus eciam quod, quamdiu de trecentis marcis primi termini hic expressi ipsos nostros ciues Legniczenses non exsoluerimus, nullas peticiones pro subsidijs poscere debemus quoquomodo. In cuius rei testimonium presentes sigilli nostri munimine iussimus roborari. Datum Wratislauie in vigilia beati Thome apostoli, anno domini M°CCC°XLVI°, presentibus fidelibus nostris domino Stephano de Parchwicz, domino Rulone Kurdboch, domino Gawino Abscacz, domino Friedrico Magno, Heynichone Abscacz, Peczcone Pusold et Heincone Busewoy et alijs multis fidedignis.

Altes Privilegb. p. 25b.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów